Posts Tagged ‘In taberna quando sumus’
In Taberna quando sumus

In taberna quando sumus, / non curamus, quid sit humus,/ sed ad ludum properamus, / cui semper insudamus./

Quid agatur in taberna, / ubi nummus est pincerna, / hoc est opus, ut queratur, / sed quid loquar, audiatur. //

Quidam ludunt, quidam bibunt, / quidam indiscrete vivunt. / Sed in ludo qui morantur, /ex his quidam denudantur; /

quidam ibi vestiuntur, / quidam saccis induuntur / ibi nullus timet mortem., /sed pro Baccho mittunt sortem. /

Primo pro nummata vini ; / ex hac bibunt libertini. / Semel bibunt pro captivis,/ post hec bibunt ter pro vivis, /

quater pro Christianis cunctis, / quinquies pro fidelibus defunctis, / sexies pro sororibus vanis, / septies pro militibus silvanis. //

Octies pro fratribus perversis, / novies pro monachis dispersis, / decies pro navigantibus, / undecies pro discordantibus,/

duodecies pro penitentibus, / tredecies pro iter agentibus. / Tam pro papa quam pro rege / bibunt omnes sine lege. //

Bibit hera, bibit herus, / bibit miles, bibit clerus, / bibit ille, bibit illa, / bibit servus cum ancilla, /

bibit velox, bibit piger, / bibit albus, bibit niger, / bibit constans, bibit vagus, / bibit rudis, bibit magus. //

Bibit pauper et egrotus, / bibit exul et ignotus,/ bibit puer, bibit canus, / bibit presul et decanus, /

bibit soror, bibit frater, / bibit anus, bibit mater, / bibit ista, bibit ille, / bibunt centum, bibunt mille. //

Parum durant sex nummate, / ubi ipsi immoderate / bibunt omnes sine meta, / quamvis bibunt mente leta. /

Sic nos rodunt omnes gentes, / et sic erimus egentes. / Qui nos rodunt, confundantur / et cum iustis non scribantur.

 

 

 

Ho finito di dipingere  il materiale grezzo su cui Vincenzo Gioanola lavorerà per montare un corto in animazione che sarà basato sul celebre testo, e altrettanto celebre musica, dei Carmina Burana di Carl Orff. Non ho idea di quando sarà pronto, ma confido in un grande risultato di cui la Giga è una interessante anticipazione (o bozza).

https://www.vincenzoreda.it/giga/